f. 13r
plandi [contemplandi] in posterum aut in confirmationem[1] cum clariori cognitione et sentimento consuetorum verbi gratia in litanijs In litanijs mysterijs Christi. , mysterijs Christi et doctrina christiana petendo diuersas gratias conformiter scilicet ad horum quodlibet, aut ueniam petendo[2], aut gratias agendo[3] illis tribus uiis idem et[4] faciendo disquirendo per .3.[5] potentias, .5.[6] sensus perque praecipuas corporis partes per bona et[7] temporalia recepta et sicut id possum facere pro me sic et[8] pro aliqua persona uiua, aut mortua, applicando deinde missam aut[9] omnia praemissa[10] melius effectum sortiantur. Inueneram, et[11] librum quendam Ratisbonae Beatae Geltrudis[12] virginis in quo scribuntur aliquae spirituales[13] deuotiones, quibus[14] ipsa dum uiueret modi orandi ex libro B. Geltrudis. crescere in dies senserat unde accepi[15] modos orandi multumque ad id iuuamen. Hoc eodem anno mihi dominus
_______________
- ↑ confirmationem] confirmatione MF [p. 501]
- ↑ petendo] om. MF
- ↑ agendo] add. Domino MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ 3] tres MF
- ↑ 5] quinque MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ aut] vt MF
- ↑ praemissa] praedicta MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ Geltrudis] Gertrudis MF
- ↑ spirituales] speciales MF
- ↑ quibus] quas MF
- ↑ accepi] add. varios MF