f. 2r
siue ad[1] operandum, siue ad quoduis aliquod[2] aliud denique spirituale commodum. Prius[3] tamen de futuris[4] uisum est notare aliquod[5] de praeterita uita mea[6] sicut occurrerint[7] et sicut recordor me[8] sentisse[9] in temporibus illis cum quadam notabili gratiarum actione aut contritione aut compassione, aut alio spirituali sentimento Sancti Spiritus[10], aut admonitione proprij Angeli boni.
Annus Nat. 1506
Primum igitur beneficium quod notaui cum gratiarum actione fuit quod Dominus noster Anno .1506. in diebus paschalibus me nasci fecerit[11],
boni pijque parentes.
largitusque fuerit baptimatis gratiam utque essem a bonis catholicis pijsque[12] parentibus educatus, qui cum essent agricolae sufficientes erant in bonis
educatus cum timore paruulus coepit sibi conscique esse signum maioris gratiae preuenientis.
temporalibus ad me iuuandum indebitis[13] medijs ad salutem[14] conformiter ad id propter quod sum creatus. Sic enim[15] me educarunt cum[16] timore domini, ut statim a paruulo inceperim
mihi[17] esse
_______________
- ↑ siue ad] aut MF
- ↑ aliquot] om. MF
- ↑ Prius] Priusquam MF
- ↑ futuris] add. loquar MF
- ↑ aliquot] aliqua MF
- ↑ uita mea] mea uita et add. usque ad hanc horam MF
- ↑ occurrerint] occurrit et add. nunc MF
- ↑ sicut recordor me] me recordor
- ↑ sentisse] sensisse MF
- ↑ Sancti Spiritus] Spiritus Sancti MF
- ↑ nasci fecerit] in mundum eduxerit MF
- ↑ pijsque] add. admodum MF
- ↑ indebitis] in debits MF
- ↑ salutem] add. animae meae MF
- ↑ enim] autem MF
- ↑ cum] in MF
- ↑ mihi] mei MF [p. 491]