Page:APUG 1053.djvu/42

From GATE
This page has been proofread


et puriorem exigit mentis intuitum, quando nobis non solam recursu temporis, sed etiam textu Evangelicae
lectionis omne opus nostrae salutis ingeritur. Nihil ergo apud nos loci, cogitationes habeant impiorum,
nec integritatem sanae intelligentiae, aut Iudaica offensio, aut gentilis corrumpat irrisio:
ut quod non solum pro nobis humilius, sed etiam sublimiter gestum est; aut secundum hominem
impossibile, aut secundum Deum videatur indignum. Utrumque autem recipi, utrumque convenit
credi, quis nemo hominum potest, nisi in utroque salvari Iustus enim, et misericors Deus
non sic iniuria suae voluntatis est usus, ut ad reparationem nostram solam potentiam benignitatis
exerceret, sed quia consequens fuerat, ut homo faciens peccatum servus esset peccati, sic medicina
aegris, sic reconciliatio reis, sic redemptio est impensa captivis, ut condemnationis iustae sententia
iusta liberatoris opere solveretur. Nam si pro peccatoribus sola se apponeret deitas, non tam ratio
Diabolum vinceret, quam potestas. Et rursum si causam lapsorum sola agerat natura mortalium,
non erueretur a conditione, quae libera non esset a genere. Unde oportuit in unum
Dominum nostrum Iesum Christum, et divinam, et humanam convenire substantiam, ut mortalitati
nostrae per Verbum carnem factum, et origo novi hominis subveniret, et passio. Cum
igitur in Christo Iesu Iudaeorum duritia, quae sunt divina: gentilium caecitas, quae sunt
humana contemnat, illis adversus gloriam Domini calumniantibus, istis contra humilitatem superbientibus,
nos Dei filium, et in suis virtutibus, et in nostris infirmitatibus adoramus:
Igitur inter omnia opera misericordiae Dei, quae ab initio saluti sunt impensa mortalium, nihil est
mirabilius, nihilque sublimius, quod quam quod pro mundo crucifixus est Christus; ipse enim
Coelesti consilio susceptionem nostrae infirmitatis induit, ut nostram inconstantiam suae virtutis
soliditate vestiret. Venit enim in hunc mundum dives, atque misericors negotiator Coeli, et commutatione
mirabili iniit commercium salutare, nostra accipiens, et sua tribuens, pro contumeliis honorem
pro doloribus salutem et pro morte dans vitam, et cui ad exterminationem persequentium poterant
plusquam duodecim millia Angelicarum servire legionum, maluit nostram recipere formidinem,
quam suam exercere potestatem. Enim vero ipsa receptio passionem non ita est nostrae affectioni
humilitatis exposita, ut a potentia sit divinitatis abiuncta; quicquid enim Domino illusionis, et
contumeliae, quidquid vexationis, et poenae intulit furor impiorum, non de necessitate toleratum est, sed
de voluntate susceptum. Venit enim filius hominis quaerere, et salvare quod perierat, et sic ad omnium
redemptionem utebatur malitia persequentium, ut in mortis eius, resurrectionisque sacramento
etiam interfectores sui possent esse salvi, si crederent. Quapropter Dominus Iesus Dei Filius sacratissimam
suam passionem pro totius humani generis salute suscepit; et sicut promisit, omnia ad se
exaltans attraxit. Quam quidem tam plane, ac lucide evangelicus sermo reseravit, ut religiosis,
et piis cordibus, non aliud sit, audisse quae lecta sunt, quam vidisse quae gesta sunt.
Itaque filius Dei hominem assumpsit, et in illo illo humana perpessus est. Haec medicina hominum
tanta est, quanta non potest cogitari. Nam quae superbia sanari potest, si paupertate filii Dei non
sanatur? Quae iracundia sanari potest, si patentia filii Dei non sanatur? Quae impietas sanari
potest, si charitate filii Dei non sanatur? Passio enim Christi medicina est universalis omnium
passionum, et universitas miserationum, et cathedra scientiae, et sapientiae.