Splendebat in corpore eius immensurabilis luciditas, et comitabatur illud incomparabilis dignitas, quae
nec passura est amplius corruptelam, nec dissolvet eam invidiosa vetustas, nec aliqua mutabilitas labefactabit.
Dies illa alacrior totius anni diebus refulsit. Non de usitatis solis curriculis illuminata praeclarius,
sed de lumine resurgentis Domini illustrata sublimius Admirandus enim iustitiae sol; ex nubibus tenebrarum
prodiens delectabile lumen effudit, ex evangelizatis sanctorum animis ab inferis elevavit
secum corpora sanctorum participato lumine, tanquam syderum spiritualium choro comitatus resplenduit,
et diei omnium faelicissimi lucem multiplicavit, novumque diem a se factum, constituit,
ut omnes exultarent, et laetarentur in eo. Dies magna, dies praeclara, dies regia, et Regina dierum,
quam fecit Dominus, quam conspicati, qui erant in tenebris, exclamaverunt, quia lumen
viderunt magnum, et qui erant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Contremuerunt inferi
insolitum sustinentes splendorem, sicque incurvatum est Christo omne genu Coelestium, terrestrium,
et infernorum.
Sed ostensurus illam praeordinatis testibus, qui omnem terram, et in longinquas insulas tam
incundissimae rei nuncium enunciaturi erant, noluit gloriam suam magnam, obtutibus illorum totam
exponere, ne forte morerentur, et supernaturalis lucis aspectum ferre non valentes, obcaecati caderent,
et deficerent; tantum huius lucis gloriam aliquam, et partem ostenderat tribus Apostolis in monte Thabor,
cum transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, et vestimenta candorem omnem
exuperantia facta sunt, sed momentaneus ille decor super monte effutus, imaginem non speciem, similitudinem
non substantiam, partem non plenitudinem glorificationis explicavit.
Sed nec eamdem gloriam, quam ante ostendit Apostolis, resurgens illico ostendit, sed quod videre consueverant,
hoc obiecit oculis eorum, et dilata est in aliud tempus claritatis illius, quam nobis promisit, plenitudo,
quae in se erat perfecta, et a nobis in nobis expectatur perficienda lucidior, et sincerior,
quam aestimari possit ab aliquo, cuius primitias in Christo glorificato accepimus.
Claritas autem haec resurgentis Christi tam magna extitit, et tam vehementer fulsit, ut passionem
eius, et mortem, quae quibusdam visa stultum aliquid, et scandalo plenum suo lumine decoraverit, ut
et pulchra mors, et passio decora videatur, et quod apparuit signum stultitiae, evaserit splendor
iustitiae, et siquid confusionis visa est in tempore illo pati sancta eius humilitas, factum est in resurrectione
exaltatio, et sublimitas, et rerum manifestatur effectu, quod Apostolus ait: stultum huiusmodi
sapientius esse hominibus, et infirmum fortius omni fortitudine, per quod reprobata sapientia
huius mundi, et de potentibus, et sapientibus, et sapientibus in nomine Crucifixi pauperes spiritu
potentissime triumpharunt, nec iam amatoribus Crucis mors Magistri sit horrori, neque poena sit
dolori, nec passio sit pudori, cum haec omnia vitae nostrae sint instrumenta, et ut iam mors, et
Crux non sit tormentum commissae iniquitatis, sed documentum pietatis, imo et sacramentum,
quo virtus impletur divina, et exemplo, quo devotio incitatur humana, quoniam captivitatis
iugo erutis etiam hoc praestat redemptio, ut eam sequi posset imitatio.