Page:APUG 1123.pdf/53

From GATE
This page has not been proofread


MUD. -Placet chorea? ALP. -Nobile inventum placet.
MUD. -Eat superba Roma, nunc ludos agat
nostraeque temnat impetus vanos hydrae.
Inveniet illa nobiles tandem duces
metuenda Romae spectra, Lutherum effero
se sublevantem capite, Calvinum pari
sese erigentem vertice. O quantos agent
ambo triumphos, cladibus quantis furent!
Loyola socios Marte perpetuo tuos
stringent, trucique victimas letho dabunt.
ALP. -Agite sodales, vltimam gravi manum
addamus operi: finis imposita beat
opus corona: pronus ex alto imminet
ruiturus hostis, leviter impulsus cadet.
Postremo si quae Daedalo condis sinu
consilia Nigri prome. NIG. -Nostris annuit
Fortuna coeptis, fateor, vrgenda est tamen,
nam caeca dubiam semper invertit rotam.
Ante omnia manus iudicum fulvi grava
pondere metalli: vena diues ferreos
expugnat animos. ALP. -Vade, veloci via,
Castilla, tenta iudicum solers fidem.56.[1] NIG. -Dein tumultum ventilet turma levi
iuvenum Mudarra: facile Loyolae caput
retorta feriet culpa. Se comitem ferat
Berriera, coeptas ipse sufflabo faces.
Causam Navarrus recolat attentus domi.
ALP. -In nota procerum limina interea subi
animosque capta: veritas cessit foro

placida favoris aura iudicium regit.

  1. 56. Abit Castilla