SCENA SECUNDA.
Mullus, seu lusus; Congerrones et Nugones
Pueri, et Calatiscus servus
Mull. Ter tria: ter octo: ter decem: ter sexdecim:
Ter vicies: ter centies: ter millies:
Si summa recte ducitur: sunt undecim.
Hoc adeo didici memoriter sic reddere:
Quod cum haec docebar, vapulavi centies.
Ludi magister ille quis quae[so] fuit,
Qui me docebat? Archimedes arbitror.
Archita, vel Tarenti summularius.
Vel ille noster Archimede promptior
Margita somniosus archipresbiter
Aut Boeticae (?), aut Baeoticae (?), aut Bo[h]emiae.
In summa ab Archi nomen inceptant boni
Numerariorum antistites sapientium,
Archimandritae, Archimargitae ut audiant.
Quicumque, quisquis, quilibet, quiquifuit:
Effluxit animo doctor: mihi tamen optima est
Memoria. Teneo genera ludorum memor
Que, quanta, quantum. Mater hoc dicat mea
Page:APUG 1199.djvu/65
From GATE
Revision as of 20:45, 27 December 2023 by Fausto Zamboni (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "SCENA SECUNDA. Mullus, seu lusus; Congerrones et Nugones Pueri, et Calatiscus servus Mull. Ter tria: ter octo: ter decem: ter sexdecim: Ter vicies: ter centies: ter millies: S...")
This page has not been proofread