Page:ACK 1652 12 04 568 141-142.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Athanasio Kyrcherio, Doctissimo Viro Societatis Jesu, salutem dico. Romam

Joannes Baptista facchinaeus, Romanus, eiusdem sacri ac tu Praesbyter Ordinis, qui Drepanum forte applicitus hic substitit per aestivos menses; sibi me tum humanitate morum, tum ingenii praestantia arete devinavit. Amavi in homine eruditionis uber[is]; im- probam memoriae granditatem, et in dignoscendo, censendoque cuiusque scriptoris stylo acer- rimum, paratumque iudicium. Id autem prae caeteris reddidit cariorem, quod mihi aliqua de Obelisco Pamphilio, quem prae manibus habebam, retractanti; de te Authore magna, mira testis oculatus enarraverit: quodque Romam regressus in tuam sic me cooptante amicitiam, ut statim tuapte manu me salute dignaveris; moxque??? ignoto atque immerito tuorum inaestima- Bili Libiorum munus exundanti benignitate superadderes. Quas illi gratias debeam pera- gam cum eo: tecum quas tibi, per hanc epistolam, prohibento longinquitate praesentiam. At per Herculem, nisi uxoris faciles lacrymae laxandum vinculum quererentur, et filioli genua