christi nativitatem ex virgine: viam colubri navis
super petrum in mari cristi vitam inter persequuntio
nes; viam colubri per petram christi re
surrectionem; viam aquilae in caelo, christi
ascensionem. Jansenius dicit, ad li
teram significari amores iuvenum
quae et virginum, qui occultissime agunt
sua flagitia, ne a parentibus deprehendantur.[1]
At non videtur hoc tam occultum, ut antepo
natur viae aquilae in caelo, et navis in
mari, et colubri in petra. Crediderim
corruptum esse textum hebreum vitio
scriptorum, et debere legi עַלְמֻת id est
adolescentia, non עַלְמָה id est adolescentula.
nam 70 legerunt sine dubio עלמת
cum verterint εν νεοΤΙΤΗ, et similiter legit
Hieronymus qui vertit in adolescentia, et sensus
est optimus. nam nihil difficilius quam scire
quid tandem acturus sit adolescens, qui quo
tidie mutatur.
v. 47 posui inaures super faciem eius
quod in hebreo est עַל אָפָּהּ super nasum
---page break---
- ↑ Cornelius Jansen, Commentarius in Proverbia Salomonis (Leuven, 1567), a.l.