Page:APUG 0385-B.pdf/91

From GATE
This page has not been proofread


cum graeca, quae habet didrachmam, sed non
cum graeca quae habet drachmam, ut patet.

v. 32 dedit aquam pedibus camelorum
graeca, chaldea, et hebrea habent pe
dibus eius id est viri, non camelorum.[1]
et hoc esse verius ratio ipsa aperte
confirmat.
v. 43 עַלְמָה virgo. hoc vocabulum
habetur Isaia 7. ecce virgo concipiet[2]
et quidem Hieronymus affirmat nusquam in scri
pturis accipi nisi pro virgine.[3] hebraei
tamen obiiciunt locum proverb. 30. tria
sunt difficilia mihi, et 4tum penitus ignoro
viam aquilae in caelo, viam colubri super
petram, viam navis in mari, et viam viri
in adolescentula.[4] ubi volunt agi de adul
terio, ex quo nullum relinquitur signum.
si autem ageretur de stupro virginis, relin
queretur signum etc. Lyranus respondet
ibi viam viri in adolescentula significare
---page break---

  1. Biblia regia, I, 72-73.
  2. Isa 7,14.
  3. Catena in Genesim, 267v.
  4. Prov 30, 18-19.