Page:FC 1042.djvu/432

From GATE
Revision as of 08:48, 8 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 208v



et ablutum[1] Corpus meum ab omni sorde peccati[2]. Per votum Paupertatis, ut possim esse Purus ab omnibus interioribus[3] mundanis, et imprimis ab omni Intentione habendi. Per votum obedientiae, ut possim fieri instrumentum aptum ad omne opus bonum exequendum cum diligentia, faxit igitur Deus[4] Jesus, ut sim mundus[5], purus, et fidelis in omni dispensatione mihi credita, et credenda. Mundus inquam in Corpore, et in externis animae, purus in internis[6] spiritibus, et fidelis in operibus.

In die Sancti Anacleti Papae, et Martyris, dum essem celebraturus missam, ac[7] propter hoc iturus ad monasterjum[8] Sancti Augustini, ego habui quandam considerationem pro adiuuanda Intentione mea, quae erat celebrandi[9] ad petitionem Prioris illius Commentus[10], consideratio autem fuit, ut ego acciperem id, quod est facere aliquid nomine

_______________

  1. ablutum] ablutus MF
  2. mum ... peccati] aqua munda MF
  3. interioribus] intentionibus MF
  4. Deus] om. MF
  5. mundus] add. et MF
  6. internis] intimis MF
  7. ac] et MF
  8. monasterjum] add. fratrum MF
  9. celebrandi] celebrare MF
  10. Commentus] conuentus MF