Page:FC 1042.djvu/400

From GATE
Revision as of 10:54, 25 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 192v



pertin[en]tes ad tres Personas diuinas. uires meae et omne esse[1] meum per patrem roboretur, et lumen omne[2] ac[3] claritas, et ordo, et compositio, et ars, per Filium dirigeretur[4] expulsis omnibus contrarijs et ut omnes effectus[5], desideria, appetitus, inclinationes, ac formae accidentales purificarentur per Spiritum Sanctum expulsis cunctis malis impressionibus carnis, et spiritus. Dum considerarem, et satis bene apprehenderem per fidem quod[6] Deus pater, et Filius, et Spiritus Sanctus est undequaque extra omnia, intra[7] omnia[8], infra et super[9] omnia, et in omnibus nobis. Ego sensi bonam deuotionem petendo gratiam ut ipse dignaretur mihi dare gratiam quaerendi illam[10] omnibus modis, et inueniendi. Hic notabam et sensi quomodo Deus dicitur omnipotens id est tantus ut omnia possit facere esse quaecumque per se esse possunt uel in alio ullo modo possibili corporali, aut spirituali. Et ut generalicus[11] dicatur

_______________

  1. esse] posse MF
  2. lumen omne] omne lumen MF
  3. ac] et MF
  4. dirigeretur] dirigerentur MF
  5. effectus] affectus MF
  6. quod] quomodo MF
  7. intra] et infra MF
  8. omnia] add. id est MF
  9. super] per MF
  10. illam] illum MF
  11. generalicus] generalius MF