Page:FC 1042.djvu/296

From GATE
Revision as of 10:29, 1 October 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 140v



ut faceret id quod fecit, sic ergo illa quae non rationem[1], sed ex infusione gratiae, in uerbo Adami acceperat fidem, quod quacumque hora comedisset esset moritura, in rationibus[2] et in proprio iudicio accepit errorem illum, qui erat ut per esum illius[3] pomi esset assecutura conditiones Deorum immortalium, et scientiam boni et mali. Recognoscenda sunt igitur, cum multis gratiarum actionibus ea dona quae hactenus[4] et accepimus ex Dei gratia absque proprio iudicio, et nobis etiam non petentibus aut intelligentibus sicut factum est in Baptismo, in fide Ecclesiae et parentum, infundendo nobis semina Catholicae, et ort[h]odoxae fidei, spei, et caritatis, reliquarumque uirtutum. In sacramentis gratiae non secundum sensum, etc. Item in alijs sacramentis in quibus omnibus dantur gratiae non iuxta mensuram captus nostri, neque secundum intellectum et sensum, quem habemus de forma, et materia

_______________

  1. non rationem] absque ratione MF
  2. rationibus] ratiocinationibus MF
  3. illius] eiusdem MF
  4. hactenus] habemus MF