Page:FC 1042.djvu/252

From GATE
Revision as of 11:11, 9 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 118v



nimium uaga esset, si neque corpus proprium neque alius spiritus[1] impediret eat[2] ab executione motuum suae uoluntatis? Nunc esset Romae, nunc Hispaniae[3], nunc in Patria apud parentes, nunc alibi. Bonum igitur necessarium ipsae[4] animae est, ut retineatur in corpore, et ut non possit nisi per ipsum operari. Sit igitur Benedictus Dominus, qui disponit omnia suauiter.

Die Sanctae Catherinae Alexandrinae fuit mihi quaedam singularis notitia, quomodo ad melius diuinum officium recitandum admodum adiuuarer[5]. Dum durat intentio bona ad uerba diuina, Dominus sollicitus est circa alia negotia, et opera nostra. Nempe tibi persuade[6] in terra[7], dum durat[8] intentio[9] bona ad uerba diuina, Dominum sollicitum esse circa alia negotia, et opera tua, et ideo non debes permittere te nunc[10] distrahi ad quaecumque quantumcumque pia opera, ne impedias

_______________

  1. spiritus] add. ipsam MF
  2. eam] om. MF
  3. Hispaniae] in Hyspania MF
  4. ipsae] ipsi MF
  5. adiuuarer] adiuuaret MF
  6. persuade] persuadere MF
  7. in terra] interea MF
  8. durat] durauit MF
  9. intentio] attentio MF
  10. nunc] tunc MF