f. 95v
quibus quies
auferebatur[1],
cauendum igitur ut in his malis non quaeratur uictoria per fugam declinando res ipsas, aut personas circa quas
contingit[2]
fieri talem
spiritum[3],
ac mentis mutationem,
sed[4]
potius approximandum est
illi[5]
imitando Christum, qui ita approximauit malefactoribus suis,
et[6]
etiam post receptam mortem perfossus lancea,
effudit[7]
in Longinum sanguinem suum, quod est signum euidentissimum erga inimicos Christi
continuatae[8]
charitatis, ita ut
inimicus quo magis in odio[9]
uolens
expellere a se[10]
Christum et uirtutem eius
e[11]
medio tollere, eo magis ipse iesus in amore
procedebat[12]
non fugiens aut declinans ipsum corpore, aut spiritu, sed omnino se totum ipsi inserens dans carnem percussori, et ad eius curationem sanguinem effundens, non uiuus tantum, sed
etiam[13]
mortuus, hoc modo
_______________
- ↑ auferebatur] add. etc. MF
- ↑ contingit] contigit MF
- ↑ spiritum] spiritus MF
- ↑ sed] om. MF
- ↑ illi] illis MF
- ↑ et] ut MF
- ↑ effudit] effuderit MF
- ↑ continuatae] continuantis MF
- ↑ inimicus ... odio] quo magis procederet inimicus in odio MF
- ↑ expellere a se] a se expellere MF
- ↑ e] de MF
- ↑ procedebat] procederet MF
- ↑ etiam] add. iam MF