Page:APUG 0385-B.pdf/42

From GATE
This page has not been proofread


vera corvus non abierit procul et quod
redierit non quidem intrans in arcam, sed prope, vel
supra arcam, ita ut a Noe videretur, patet ex
duobus: primo quia adhuc tota terra erat
cooperta aquis, ut infra dicetur, et sicut columba
non invenerit ubi requiescertet, ita nec corvus
invenisset. 2o. quia si corvus non rediisset,
Noe putasset, finitum esse diluvium, et non
misisset columbam, nisi prius ipse respexis
set. nam hoc erat signum cessationis di
luvii, si avis missa non rediret.quia ergo
nam
videbat corvum non audere procul id intel cum columba emissa bis rediret, intelligebat
diluvium non cessasse, et ideo misit eam tertio, et cum non rediret intellexit finitum diluvium.