Page:FC 1042.djvu/82

From GATE
Revision as of 12:50, 22 February 2022 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 33v


scilicet ut Dominus dignaretur meum sermonem[1] iuxta eius beneplacitum dirigere quae in me aliquo bono sanctoque spiritu dictante sentiam[2], aut in aliis.

Multa enim soleo loqui scribere, et facere non scrutando spiritum illum quo prius illa conceperam. Nam Verbi gratia pensar parlare con frutto quedam quandoque spiritu cum sedato et iocundo et cum exteriori gratia profero, quae antea quidem compuncto cum spiritu senseram cum[3] quibusdam gemitibus spiritualibus unde fit ut ex eo minus prosit audienti, quia non dicitur in tam bono spiritu quam bonus erat ille in quo tale quid acceperam querebam igitur ut dominus dignaretur mihi dare gratiam ita ut Idem spiritus in partu operis qui fuerat in conceptione. idem spiritus esset in partu, et[4] augmento operis in locutione uel scriptura, qui fuerat in conceptione.


_______________

  1. sermonem] add. [in omn]ibus MF
  2. sentiam] sensi MF
  3. cum] cumque MF
  4. et] add. in MF