f. 212r
Ego stigmata
Christi[1]
in corpore meo porto.
Circa plagam lateris ego hoc notaui,
quod[2]
ipsa facta
est[3]
post mortem Christi[4],
et
quod[5]
iam omnibus Christi maeritis accumulatis sanguis
ille[6]
emanauit[7]
nobis, cum aqua, qui secum portaret consu[m]matum pretium meritorum Christi,
Simus mortui ad gustandum interiora dona ad perfectum cordium salutem.
simul autem ut doceamur, quia nisi mortui fuerimus,
nos[8]
poterimus gustare illa interna dona, quae sunt ad perfectam cordium salutem, primum ergo nobis fuerunt aperti fontes thesaurorum manuum, et pedum, ante mortem, et postea thesauri dextri lateris,
et[9]
viscerum.
Circa hoc
tempus[10]
accepi praeceptum obedientiae, qua
me oportuit[11]
recedere de Colonia in
Portugallum[12],
ad quam profectionem ego me accinxi in mense
Septembris[13].
Veni
ante[14]
Antuerpiam et dum non possem nauigare rediens Lovanium incidi, in febrem tertianam, quae me detinuit
fere[15]
tres[16]
menses
_______________
- ↑ Christi] Domini MF
- ↑ quod] add. videlicet MF
- ↑ est] fuerit MF
- ↑ et] vt consummatis omnibusMF
- ↑ quod] om. MF
- ↑ ille] add. tandem MF
- ↑ emanauit] emanaret MF
- ↑ nos] add. non MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ tempus] add. ego MF
- ↑ me oportuit] oportuit mihi MF
- ↑ Portugallum] Portugalliam MF
- ↑ Septembris] Septembri MF
- ↑ ante] autem MF
- ↑ fere] ferme MF
- ↑ tres] duos MF