f. 74v
nomine ipsius cum recognitione magna quia[1] non imitatus fuerim[2] Christum ipsum neque hos[3] qui ei seruiebant et accedebant[4] adorando recognoscendo audiendo compatiendo petendo ab eo gratias et omnia necessaria, etc.
Hic etiam mihi sese[5] offerebant illa in quibus[6] defunctus potuit peccasse[7] uerbi gratia petebam ueniam pro defuncto ueniam pro his in quibus forte deliquisset. pro his[8] omnibus in quibus forte deliquisset circa obedientiam suam paupertatem et castitatem quia erat monachus ordinis sancti Francisci.
Item circa defectum docendi cum etiam[9] doctor et praedicator esset[10].
Item circa curiositatem superfluam sciendi item circa uanam gloriam quae solet sequi tantos uiros etc.[11] in eo loco ubi fit
_______________