f. 47r
Conuersatione, quae in coelis est si pacem inuenirent in
eo quod[1] in mundo cernitur,
Dirigendi oculi, aures, et intentiones omnium sensuum ad res coelestes ubi nihil uidetur uel auditur quod non aedificet et consoletur.
dirige ergo mentis oculos, et aures, et intentiones omnium sensuum, ad res coelestes, ubi nihil visus uidere potest, quod non aedificet, et consoletur, nec aures audire, etc. Hic autem statim uideres si quidem libere uelles aspicere[2], omnia quae occurrerunt, aut vana, aut noxia[3] aut scandalosa.
Hic non uides, nisi jocosa, ludibria[4], turpia, nihil[5] graue ad laudem Dei faciens, joci autem et risus, et lus[s]us[6] in rebus pessimis fiunt si quis igitur
Quod uarijs tentationibus a anis prohibetur et ad coelestia quodam modo adigatur. Deo gratias agat.
uarijs tentationibus ab istis prohibetur, et ad meditanda et desideranda caelestia quodammodo adigatur is gratiam deo agat, qui non uult permittere ipsum cogitare perniciosa, nec etiam uana, nec et[7] otiosum, nec uacantem.
_______________