Page:FC 1042.djvu/491

From GATE
Revision as of 10:40, 6 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 238r



430. Die decima sexta mensis Aprilis ego dedi unum ex capitibus reliquiarum undecim mil[l]ium uirginum * principi Hispaniae, id est domino Philippo, filio Caroli, imperatoris et regis Hispaniarum, in qua equidem oblatione illud unum [a]egerrime tuli, quod iuxta longum desiderium non potuerim efficere ut duo illa capita simul darentur et simul conseruarentur usque ad mortem alterius ipsorum, id est, principis aut principissae. Det Deus ut {xissim uidere diem illum, in quo ambo haec capita in una alia capsa reposita cernere ualeam; magis autem, ut per intercessionem undecim mil[l]ium virginum ipse princeps cum principissa uxore sua in perpetua pace et unitate uinculi uerae charitatis ac dilectionis permanere possint. 431. Vltima die Aprilis, quae est natalis sanctae Catheri-nae senensis, ego celebraui officium missae

_______________