f. 230r
benignus ac facilis, tanquam conditionis illius amicus, et minimorum ultimorumque consectator. Sic fiet ut omnes ad descensum pertrahas ipse ad nouissimum uirorum descendens, qui fuit Xpus. crucifixus
b Haec paragraphus, et quae infra sequentur, scilicet, 416, 417, 418. et 419, in codice Menx. III habentur in medio paragraphi 41 hujus nostrae editionis, post illa verba: peiorari circa obedientiam. Vide ¡>ag. $13.
- Die 31.
Mbmoriale.—Martio 1545
412. Alia uice, cum uenissem ad palatium, uolens audire praedicationem in capella principis *, factum est ut prohiberer intrare, quippe quod essem ignotus ianitori. Sic permansi aliquan-diu ante fores, ubi memini quod saepe permiserim intrare in animam meam uarias cogitationes malas, et uarios spiritus nequam; Jesum autem et uerba eius, ac Spiritum eius, ante ostium pulsa -re et stare permiserim. Cogitabam etiam qualiter Xpus. tam male receptus sit ubique a mundo. Oraui etiam pro me et pro ia-nitore illo, ut nobis concederetur, ne ante fores paradisi nos diutius purgandos stare exspectareque contingat. Alia quoque multa mihi occurrerunt in eo loco, quibus ualde compunctus sum: unde factum est ut magis amarem ipsum ianitorem, qui
_______________