Page:FC 1042.djvu/427

From GATE
Revision as of 09:31, 5 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 206r



dum conuerterer ad imaginem Virginis, per cuius imaginis aspectum, optabam vt beata Virgo perquam praesentis-sima fieret menti meae. 351. Ex loco ipso etiam in quo eram, id est, ex templo, optabam cum bona deuotione vt mihi daretur maior virtus oran, di, iuxta pactum Dei, quod est vt fideles specialiter ibi exaudiantur. In summa, ego hic sensi magnas esse harum rerum virtutes apud credentes, non solum propter pietatem fidei, sed etiam, et primitus, propter Dei ordinationem, et propter verba ipsius, et sanctae matris ecclesiae sensum. 352. Ante sacramentum positus, et flexis genibus humiliatus, ego sensi magnam deuotionem, considerando quod ibi realiter sit corpus Christi, et ex consequenti assistentia totius Trinitatis, quodam mirabili modo, quo non adsistit rebus aliis, nec in aliis locis. Alia igitur, vt imagines, vt aqua benedicta, vt Die 6. 66o Fahri monumenta templa, faciunt nobis adesse

_______________