Page:FC 1042.djvu/420

From GATE
This page has not been proofread



f. 202v



horum apostolorum, quaedam quae mihi videbantur ipsi ualde necessaria. Item, in discursu mysteriorum uitae Christi, dum attentius considerassem effusiones sanguinis eius, et alias abundantias passionum et operationum ipsius, ego hoc modo oraui: oDomine, Deus omnipotens, rogo te, per meritum illius effusi in terram sanguinis, vt velis 128 concedere gratiam quam postulo tali personae, vt sic non perdatur talis abundantia, quae nondum est (vt ita dicam) expensa.i» Imaginabar enim aliquas guttas sanguinis, item aliquos labores particulares aliquorum membrorum Christi, item aliqua verba particularia, aut facta, vel etiam signa, aut passiones, aut sudores, aut famem, aut sitim, aut desideria humanitatis eius, etc., et dicebam Deo Patri talia forsitan: oO Deus meus, nemo vnquam petiuit ^ [haec] sibi applicari particulariter in medicinam vel salutem: applicentur igitur ad hanc rem quam peto, vt minus deperdita dici possint,

_______________