Page:FC 1042.djvu/375

From GATE
Revision as of 09:50, 9 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 180r



locus memoriae eorum, quae deorsum ducunt uel retrorsum. 295. Hic etiam clare cognoui, sicut et alias frequentissime, quam sit necessarium ut, per desiderium cognoscendi uel sentiendi, apprehendantur uarii gradus nondum possessi, aut nondum perceptae cognitionis, aut uolitionis eorUm, quae Dei sunt, ut illis sic apprehensis, simus in continuo motu ad illa bona habenda, uel pacifice possidenda; non quia velimus inibi quiescere, sed quia hoc modo quaeramus nobis stabilire gradus ad ascensum nostrum. Proficiendum est autem tripliciter, iuxta triplicem modum uirtutum: primo, quantum ad ea quae fsuntj diuinae cognitionis et affectuum qui ad spiritum directe spectant, etc.; secundo, quantum ad ea quae spectant directe ad nostram perfectio- ISAI., XIV, 14, Die 25. 636 Fabri Monumenta nem; tertio, quantum ad illa, quae tangunt proximum. Clarum est enim quotidie

_______________