f. 128r
mihi Dominus spiritum, in quo et per quem me totum referrem, et ordinarem ad unumquodque tale bonum opus imitando illum, qui unicuique totus conceptus
est[1],
et unicuique natus, et
conceptus[2].
Hic[3]
in spiritu
debemus[4]
uiuere reliquum uitae nostrae, et agere omnia in usum Proximi nostri, et ad laudem Dei; sufficit enim et nimium est, praeteritum tempus nostrum, ad hoc ut nobis nostrisque commodis temporalibus
uixerimus[5], quasi nobis solis essemus nati.
Nota quod tria occurrebant ad nostram corporalem natiuitatem, primum quidem materia illa sanguinum, ex
quo[6]
sumus,
secundo[7], uoluntas carnalis, et concupiscentia parentum gignentium, tertium
erat[8]
intentio, atque alia uoluntas parentum, qui uolunt Filios suos tandem esse
_______________