f. 124r
uitae Christi, qui et ipse incepit intrare ad nos per interna, dum praeseruauit Matrem ab omni origine malae culpae, et dum factus est homo in utero ipsius, uisitans Joannem in utero, et tandem ueniens ad externa incrementa.
Hic notaui quo pacto Christus in triginta circiter annis, quos exegit antequam
uerbis inciperet[1]
docere mundum,
docueris[2]
nos factis,
et[3]
oportere hominem exacte sibi ipsi attendere, ut in se ipso perficiatur, ita ut ante omnia discat imitari eos actus Christi, qui fuerunt, dum
absconderetur[4]
in utero absque usu humanitus intelligendi, memorandi, desiderandi, uidendi, audiendi, gustandi,
orandi[5],
et[6]
tangendi,
exprimendi[7],
etc.[8]
Considerandum quoque est ad imitandum hoc, quod
uoluerit[9]
prius uenire ad usum uidendi, et sentiendi externis suis sensibus, quam uellet uenire ad experimentalem usum ratiocinij humani,
_______________