conspicui; deinde solis arietinis cornibus expressis figura A. Cuius loco ponunt hoc Signum .
Secundum Signum, Agi dedicatum, bovis figura exprimebatur primum: deinde solo bovis capite, expresso figura B. Cuius loco Latini ponunt hoc Signum, .
Tertium Signum ab Aegyptiis Geminis (qui ipsis erant Helitomenon, & Horus) exprimebatur, binis puerorum sibi mutuo manus & pedes inserentium imagibus, ut in figura C apparet. Eius loco Latini ponunt Signum hoc .
Quartum Zodiaci Signum, quod Cancrum vocamus, dicatum erat ab Aegyptiis Hermanubi Ibimorpho, id est, Mercurio sub ibidis forma depicto: quoniam vero Sol sub initium huius Signi retrogreditur a Tropico Boreali versus Aequatorem, & eidem Signo Ibiacum Numen praeerat; loco Mercurii Ibimorphi caudam ex cancro, & caput ex ibide brevitatis causa scripserunt, ut in figura D apparet; quorum loco Latini posuerunt hoc Signum, .
Quintum Signum ab Aegyptiis Deo Momphtae, quem Leonis forma exprimebatur primo figura Virginis trespicas manu tenentis; deinde vero brevitatis causa tribus solum spicis ligaculo constrictis, ut in apparet; quorum loco Latini ponunt hoc Signum .
Sextus Signum, Isidi frumenti inventrici dedicatum, exprimebatur primo figura Virginis tres spicas manu tenentis; deinde vero brevitatis causa tribus solum spicis ligaculo constrictis, ut in apparet; quorum loco Latini ponunt hoc Signum, .
Septimum Signum, ab Aegyptiis Typhoni attributum, Scorpionis imagine exprimebatur, ut in figura Happaret; cuius loco Latini ponunt Signum hoc .
Octavum Signum, ab Aegyptiis Typhoni attributum, Scorpionis imagine exprimebatur, ut in figura Happaret; cuius loco Latini ponunt Signom hoc, .
Nonum Signum, ab Aegyptiis Nephtae Typhonis adversario dedicatum, exprimebatur ab iisdem primo Sagittarii specie, deinde manu sagittam tenente, ut in figura I apparet; demum a Latinis sola Sagitta sic, .
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/860
From GATE
This page has been proofread