Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/861

From GATE
This page has been proofread


657 Idem Astrologi eorundem Signorum convenientiam aut disconvenientiam agnoscunt, cum certis humani corporis partibus ac membris, quam Sextus Empiricus ex illorum, mente his exprimit verbis. Fuerunt etiam quidam Chaldei, qui unam quamque partem humani corporis attribuerunt unicuique Signo, ut quae cum illo haberet consensum, & cu meo afficeretur. Nam arietem quidem caput nominant, Taurum autem collum. Geminos autem humeros, Cancrum autem pectus, Leonem vero latera, Virginem autem coxendices, Libram illa, Scorpium pudendum & matricem, Sagittarium femora, Capricornum genua, Aquarium autem tibias, Pisces autem pedes. Inspice sequentem Tabellam. Convenientia Signorum Zodiaci cum partibus humani corporis, ex mente Chaldaeorum.

Aries-20px.png Caput.
Taurus-20px.png Collum.
Gemini-20px.png Humeri.
Cancer-20px.png Pectus.
Leo-20px.png Latera.
Virgo-20px.png Coxendices.
Libra-20px.png Ilia.
Scorpio-20px.png Matrix.
Sagittarius-20px.png Femora.
Capricorn-20px.png Genua.
Aquarius-20px.png Tibiae.
Pisces-20px.png Pedes.

Utramque convenientiam & consensum, humorum dico, & humani corporis membrorum, in unam coniunxit Tabellam Auctor noster, ut supra vidimus in secunda Classe Tabellarum, & apparet in sequenti laterculo.
Consensus Signorum Zodiaci cum humani corporis, membris, & humoribus.

Aries-20px.png respondet Capiti, & cholerae.
Taurus-20px.png respondet Collo, & melancholiae.
Gemini-20px.png respondet Humeris, & sanguini.
Cancer-20px.png respondet Pectori, & phlegmati.
Leo-20px.png respondet Cordi, & cholerae.
Virgo-20px.png respondet Ventri, & melancholiae.
Libra-20px.png respondet Renibus, & sanguini.
Scorpio-20px.png respondet Verendis, & phlegmati.
Sagittarius-20px.png respondet Femoribus, & cholerae.
Capricorn-20px.png respondet Genibus, & melancholiae.
Aquarius-20px.png respondet Tibiis, & sanguini.
Pisces-20px.png respondet Pedibus, & phlegmati.

Haec an, & quale fundamentum habeant, non disputo. Hoc solum dico, sola & nuda Signa, sive Zodiaci stellati, sive primi