f. 66v
ad assumptionem, capiens iterum a principio, etc. ut Dominus noster daret mihi gratiam sentiendi Christum praesentem per ueram compassionem et imitationem, et pK)stea sentiendi absentiam cum sanctis desideriis sequendi ipsum ad gloriam, postquam hic absoluero, faciendi eius uoluntatem.
98. Eodem die similiter ad propositum cogitandi qualiter passio Christi et compassio Virginis sint tanquam scalarum gradus ad ascendendum ex directo ad ascensionem et assumptionem, ego habui magnam deuotionem, offerendo altam et infimam cognitionem omnium inferiorum et altorum, cum desiderio quod Dominus noster det mihi gratiam nunquam contristandi nec laetandi, nisi secundum quod Xpus. laetatus et contristatus fuit cum sua Matre. 99. In festo sancti Bartolomei ** ego inter alia
_______________