This page has not been proofread
f. 65r
Pater, in manus tuas» etc. et ita habui intelligentiam ad propositum Assumptionis quod per medium compassionum virginis Mariae ex passione Flii sui (nempe cum ipsa passio esset uia perfecta et recta in coelum) ipsa fuit assumpta super omnes choros angelicos, et ita uidebatur mihi conueniens medium ad contemplandam assumptionem Matris, contemplari prius passionem Flii, et compassionem Matris.
96. In sacro habui quandam considerationem circa illud quod fit ante consecrationem et post consecrationem usque ad communionem; et eorum quae fiunt post communionem; quae omnia tria sunt. Dico me habuisse memoriam cum abundantia boni spiritus, esse bonum eligere tria tempora
_______________