f. 64v
tristis, et alacris, quia aliquando considerans veritatem suorum defectuum, aliquando[1] misericordias Domini, ego habui in offertorio illius versus intelligentiam: Veritas mea, et misericordia mea cum ipso, quia deus aliquando ostendit iustitiam, aliquando misericordiam. "Veritas mea, et misericordia mea cum ipso"[I], et in hoc consolatus sum, ut si aliquis mihi diceret quod Deus modo utitur veritate, ostendens iustitiam, modo signis misericordiae, et in istis duobus exerceat[2] servos suos.
In 8.a[3] Assumptionis Virginis Mariae, ego habui quamdam memoriam optimam super passionem Domini, quae fuit causa mihi inveniendi devotionem in officio, et cum[4] solitis orationibus, et meditationibus meis, maxime super illud: "Tristis est anima mea"[II], etc. "Transeat a me Calix iste"[III], "Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me[5]"[IV], "Mulier ecce Filius Tuus"[V],
_______________
_______________