Page:FC 1042.djvu/96

From GATE
Revision as of 07:27, 11 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 40v



pretiosos liquores qui aliqua certa hora debent dari apud aliquam personam afferentibus uasa munda et auferentibus, et haec persona non recordaretur lauare suum uas quousque uideret tempus illud dandi, nisi quod tunc inciperet lauare illud, et interim praeteriret opportunitas recipiendi talem liquorem: ita esset necessarium expectare usque ad aliarn horam, et interim non reddere immundum uas suum, sed conseruare illud ita, et praeparare illud melius ad accipiendum talem liquorem in tempore opportuno etc. 62. Dum semel multum dolerem, quia non px)teram adorare Jesum Xpum. quemadmodum tres reges Magi, nec flere ut Magdalena, nec mereri audire multa uerba consolatoria, quae Xpus. Jesus multis in hoc mundo

_______________