This page has not been proofread
f. 39v
fuit propria, ego concipiebam in spiritu bono spem magnam, quam res spiritualis et hereditas Domini habitura sint, in quibus peregrini non sumus, per desideria et cogitationes.
60. In die Inuentionis S.** Stephani protomartyris \ d^m considerarem illa corpora simul inuenta, ego coepi per deuotum desiderium rogare Xpum. Dominum, ut tandem uelit mihi concedere, ut hisce uideam oculis corpora gloriosa, quorum reliquias aliquas hucusque uidi, et generaliter omnium beatorum.
61. Semel dicendo officium, dum sentirem distractiones quasdam et desiderarem auferri mihi; ego responsum in me habui, id quod habueram alias frequenter, id est quod nitendum fuisset extra tempus orationis
_______________