f. 37r
Sentiebam enim Deo placere orationes pro ipsa resurrectione talium corporum item sumi posse[1] ex occasione super dictis sepulturis facienda[2] considerationem illius summae sapientiae qua futura est ipsa miranda resurrectio et quod talis puluis qui nunc cernitur futurus sit tam pretiosum[3] corpus in gloria uniuscuiusque nostrum agi possunt gratiae Deo uiuis[4] talibus corporum reliquijs et[5] tam multa bona operatus est Deus per illa instrumenta quae tamen nihil sunt nunc in sepulchris. His et similibus considerationibus incitantur Christiani non solum[6] ad memoriam[7] ipsorum defunctorum ad agendum gratiam[8] si iam sunt in caelis[9] ad deprecandum ueniam si sunt in purgatorio sed etiam ut in ipsis crescat, et dilatetur fides[10]
_______________
- ↑ sumi posse] habui postea MF
- ↑ super ... facienda] visae sepulturae MF
- ↑ pretiosum] speciosum MF
- ↑ uiuis] uisis MF
- ↑ et] add. quod MF
- ↑ incitantur ... solum] non solum incitantur ChristianMF
- ↑ memoriam] add. spirituum MF
- ↑ gratiam] gratias MF
- ↑ caelis] add. et MF
- ↑ et ... fides] fides eius articuli et dilatetur MF