This page has not been proofread
f. 36v
Tulliae, de cuius morte acceperam nuntium et simul de morte dominae Antoniae, quae fuerat ser-uiens ipsi marchionissae de Pescara, ego inueni magnam deuo-tionem et multos discursus spirituales circa ipsas, et legendo orationes quasdam, quae dici solent in ecclesia pro defunctis, ubi est etiam commendatio corporum sepultorum, legendo, inquam, tales orationes, sensi magnum spiritum ad tales corporum pias commendationes. Ueniebant quoque mihi in mentem cum sancto affectu fidei magnae aliquae bonae considerationes, quas optabam fieri plusquam unquam factae fuerunt super sepulturas catholicorum fidelium mortuorum, etiam dato quod certum esset animas ipsas esse in caelis.
_______________