Rome,6 ju�n 1607. Bellarmin � Marc Ant.Bonc�arius.
------
-- -- -------- ---- -- -- --
-- ---- --
-- ------------------
672
-- --
^
/ Marco Antonio Bonciario Robertus Card1�s Bellarminus S.P.D
Libellum tuum, multos variosque libellos continentem accepi
libentissime. Nam his longioribus diebus,horisque pomeridianis ad
somnum fallendum mihi praesertim homini seni, et quem nnllum ge-
^f*nus lusionis delectat, nihil magis accommodatum offerri poterat.
Itaque in hoc tuo libello, quasi in hortulo saepe fatigatus animus
spatiatur meus, et rune idylliis, nane epistolis, nunc disquisiti-
onibus, nunc variis carminibus vel italicis,vel latinis quasi flo-
sculis recreatur. Sed praeter ceteros huius hortuli tui fructus,
votul laconismi,quod in epistola ad Lipsium legi, mirifice palato
meo arrisit, quamvis ego laconismum potius fide! nostrae magistro-
rum, quam vel Temiti,vel Lipsii admirer,et amem. Vere enim in ter-
tio libro ecclesiasticae Ristorine scripsit Eusebius, Quotquot de
schola Christi scriptores prodierunt, eos omnes in rebus maximis
scribendis brevitati supra modum studuisse. Testis est B.Lucas, qui
praefatione ad evangelium suum tam paucis verbis comprehendit, ut
paucioribus non posset. Testis B.Ioannes, qui exiguo volumine com-
plexus est materiam, de qua tot libri fieri poterant, quot mundus non
caperei. Testis B.Paulus, qui ad tertium coelum evectus, angelorum
condiscipulus ipsam Dei sapientiam magistram habuerat; et tamen bre-
vissimum tantum epistolarum libellum post se reliquit. Nimirum in hos
quadrai quod de lugurtha Sallustius scripsit, plurimum Tacere, et mi
nimum loqui. Sed nescio quo modo dum laconismum laudo, imprudens in
multiloquium incido. Ago igitur gratias, alarissime Bonciari, de li-
belli munusculo ad me misso, et ut aliquo modo etiam referam,abbatem
Ciaium discipulum tuum monebo, ut Neapoli condituras sacchareas,atque
rosaceas quam optimas,et quam citissime ad te mittendas curet. Vale,
et me virtutis,et doctrinae tuae admiratorem,ut facis, ama. Datum Ro-
mae die VI.Punii 1607.
M.Antonius Bonciarius. Perusiam.
Biblici.Perug. Bonciario Carteggio Lai. B . 1 7 Liti.101