Page:EBC 1607 06 06 0672.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Marco Antonio Bonciario Robertus Card.lis Bellarminus S.P.D Libellum tuum, multos variosque libellos continentem accepi libentissime. Nam his longioribus diebus,horisque pomeridianis ad somnum fallendum mihi praesertim homini seni, et quem nnllum genus lusionis delectat, nihil magis accommodatum offerri poterat. Itaque in hoc tuo libello, quasi in hortulo saepe fatigatus animus spatiatur meus, et rune idylliis, nane epistolis, nunc disquisitionibus, nunc variis carminibus vel italicis, vel latinis quasi flosculis recreatur. Sed praeter ceteros huius hortuli tui fructus, votul laconismi, quod in epistola ad Lipsium legi, mirifice palato meo arrisit, quamvis ego laconismum potius fide! nostrae magistrorum, quam vel Temiti, vel Lipsii admirer, et amem. Vere enim in tertio libro ecclesiasticae Ristorine scripsit Eusebius, Quotquot de schola Christi scriptores prodierunt, eos omnes in rebus maximis scribendis brevitati supra modum studuisse. Testis est B.Lucas, qui praefatione ad evangelium suum tam paucis verbis comprehendit, ut paucioribus non posset. Testis B. Ioannes, qui exiguo volumine complexus est materiam, de qua tot libri fieri poterant, quot mundus non caperei. Testis B. Paulus, qui ad tertium coelum evectus, angelorum condiscipulus ipsam Dei sapientiam magistram habuerat; et tamen brevissimum tantum epistolarum libellum post se reliquit. Nimirum in hos quadrat quod de Iugurtha Sallustius scripsit, plurimum Tacere, et minimum loqui. Sed nescio quo modo dum laconismum laudo, imprudens in multiloquium incido. Ago igitur gratias, alarissime Bonciari, de libelli munusculo ad me misso, et ut aliquo modo etiam referam, abbatem Ciaium discipulum tuum monebo, ut Neapoli condituras sacchareas, atque rosaceas quam optimas, et quam citissime ad te mittendas curet. Vale, et me virtutis, et doctrinae tuae admiratorem, ut facis, ama. Datum Romae die VI. Iunii 1607.
M. Antonius Bonciarius. Perusiam.