Page:FC 1042.djvu/30

From GATE
Revision as of 06:35, 29 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 7v



fecique primum sacrum[1] S.[2] Mariae Magdalenae[a] aduocatae meae omniumque peccatorum[3] in hoc capite[4] includuntur innumera beneficia, quae dominus contulit animae meae uocando ad tantum gradum dandoque gratias, ut essent omnia propter ipsum solum[b], non autem aliqua intentione mundana acquirendi honores, aut bona temporalia, cum tamen antea (id est antequam firmarem animum in statu[5] uitae, quod mihi dominus per Ignatium dedit) essem semper talibus uentis[c] confusus et agitatus nunc quidem eligendo matrimonium nunc esse medicum, nunc iurisperitum, nunc Regentem, nunc doctorem in theologia, nunc clericum sine gradu, aliquando et[6] monachum quibus equidem uentis ego mouebar[7] secundum quod erat maius aut minus elementum praedominans id est[8] secundum quod regnabat haec aut illa affectio a quibus affectibus me[9] (sicut dictum est) liberans dominus, sic me sui spiritus consolationibus roborauit, ut omnino
_______________

  1. in mg. B. M. Magdalena aduocata sua et omnium peccatorum.
  2. in mg. Omnia propter Deum solum.
  3. in mg. Agitatus uentis uaniorum statuum eligendorum firmaret animum.

_______________

  1. sacrum] add. die MF
  2. S.] B. MF
  3. peccatorum] add. et peccatricum MF
  4. capite] capitulo MF
  5. statu] instituto MF
  6. et] etiam MF
  7. mouebar] add. prius MF
  8. id est] scilicet MF
  9. me] om. MF