Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/160

From GATE
Revision as of 10:07, 13 April 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Dic jam: 3 in 18, continentur sexies; scribe ergo 6 post lunulam, ut apparet in sequenti exemplo D. Deinde multiplica 3 per 6, sient 18, quae scribe infra, ut in eodem exemplo...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Dic jam: 3 in 18, continentur sexies; scribe ergo 6 post lunulam, ut apparet in sequenti exemplo D. Deinde multiplica 3 per 6, sient 18, quae scribe infra, ut in eodem exemplo vides. Demum subtrahe 18 ab 18, et nihil remanet. Scribe ergo duos 00, supra 18 Dividendi, et dele Priductum 18, Divisorem 3, et membrum Dividendi 18, ut factum vides; eritque peracta secunda Operatio.

Tertio. Promove iterum Divisorem 3, ut stet infra 9 Dividendi; stabitque exemplum ut in E

Dic jam: 3 in 9, continentur 3; scribe ergo 3 post lunulam. Per hunc Quotum 3, multiplica Divisorem 3, et producentur 9. Haec scribe infra Divisorem, subtraheque a Dividendo 9; et cum nihil remaneat, scribe ) supra 9 Dividendi; eritque peracta tertia Operatio et stabit exemplum in F.

Quarto. Promove ultimo Divisorem, et colloca sub 0, ut in sequenti exemplo G apparet. Et quoniam 3 in 0 non continentur, pone zerum post lunulam; eritque quarta Operatio peracta, et stabit exemplum ut sequitur.