Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/130

From GATE
This page has been proofread


Tertio.

Advertas cifram numero nil addere junctam.
Verum te melius paradigmata scripta decebunt.

Exemplum primum.

A. 2324
B. 4352

C. 6676 7x7
Sint addendi numeri A et B. Ducta linea infra ipsos, incipe a dextera, et dic: 2 et 4, faciunt 6; quae scribe infra: iterum, 5 et 2, faciunt 7; quae scribe infra : iterum, 3 et 3, faciunt 6; quae scribe infra: tandem, 4 et 2, faciunt 6; quae scribe infra. Finita hoc modo tota operatione, habebis numerum C, qui est Summa duorum numerorum additorum.

Exemplum secundum.

D. 12201
E. 25302
F. 80734

G.118237 4x4
Sint addendi numeri D. E. F. Duc lineam infra, et, incipiendo a dextera, dic: 4, 2, et 1, faciunt 7; scribe ergo 7 infra. Iterum, 3, et 0, et0, faciunt 3; quae scribe infra. Iterum, 7, et 3, et 2, faciunt 12; scribe infra 2, et retine in mente 1. Iterum, 0, et 5, et 2, et 1 antea retentum, faciunt 8; quae scribe infra. Numerus G est Summa omnium trium additorum.

Exemplum tertium.

H. 32545
I. 1253

K. 34068 3x3
Sint addendi mumeri H et I. Ducta linea, dic: 3 et 5, sunt 8; quae scribe: 2 et 4, sunt 6, quae scribe: 5 et 5, sunt 10; scribe 0, et retine 1, ac perge dicendo, 1 et 2, et 1 antea retentum, sunt 4; quae