Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/131

From GATE
This page has been proofread


scribe: tandem scribe infra excessum 3, qui est in prima serie. Summa inventa est numerus K.

Exemplum quartum.

L. 82013
M. 97086

N. 179099 8X8
Sint addendi numeri L et M. Dic, 6 et 3, sunt 9; quae scribe infra: 8 et 1, sunt 9: quae scribe infra: 0 et 0, sunt 0; quod scribe infra: 7 et 2, sunt 9; quae scribe infra: 9 et 8, sunt 17; quae scribe infra. Summa inventa est N.

Exemplum quintum.

O. 740937
P. 80537

Q. 821474 8x8

Sint addendi numeri O et P. Dic, 7 et 7, sunt 14; scribe infra 4, et retine 1. Dic iterum, 3 et 3, et 1 retentum, sunt 7; quae scribe infra: iterum, 5 et 9, sunt 14; scribe 4 infra, et retine 1: iterum, 0 et 0, et 1 antea retentum, faciunt 1; quod scribe infra: iterum, 8 et 4, sunt 12; scribe 2, et retine 1: tandem dic, 7 et 1 antea retentum, faciunt 8; quae scribe infra. Habebis Summa Q.

Exemplum Sextum.

Imperator, educturus exercitum contra Turcam, scribit milites
In Hungaria 4324
In Austria 5675
In Bohemia 5479 4x4
In Croatia 8678
In Imperio 10372

[Summam] 34528
Operare justa regulas traditas, et invenies Summam omnium militum 34582.