Page:BLMM 1060 04.djvu/8

From GATE
This page has not been proofread


merito exposui, dum dixi falsa legem Mahomettana
esse? enimuerò non solum falsam esse, sed etiam
totam ab omnibus vocari, et meram falsitatem posse;
clarissimè in hac mea oratione comprobabitur.
ecce igitur, ut ad particularia descendamus;
dixit demonis socius Mahomettes, ut Mundo fraude
propinaret, propter sua merita deus universae
terrae legem Mahomettanam dedisse, quia erat
suavior alia tradita moisi, et à Christo domino
delata, cum homines non possent iugum istius
primae sufferre. O praeclarum mendacium
dicit ulterius hic pessimus vir, neminem ad
aeternam salutem pervenise posse, etiam si
quam perfectissimè antiquam legem tum Moisis,
tum Christi observaret. Cogitemus autem
aliquantulum quaenam asperitas fuerit
antique legis, et quaenam suavitas in ma
homettana inveniatur. ergo fuerunt

---page break---