Page:FC 1042.djvu/86

From GATE
This page has not been proofread



f. 35v



quia eras absque eius bonorum affectu; et ne tepidus et otiosus fias, tales stimulos et affectiones et calcaria [immittit], ad in uia Dei progrediendiu* absque quiete, quousque in Deo ipso Domino nostro Jesu Xpo. requiescas. Etiam nec quidem, si minus aliquas sentires perturbationes, satiari deberes, siue tentationes [sint], siue malitiae sensus, uanitates aut imperfectiones, quemadmodum tepidis et otiosis et omnibus his, qui ne cadant attendunt, mos est, in uia Domini progressum negligentibus, quibus pro spirituali i sufficientia securitas [non] cadendi, quamuis multis pateat ad progressum accessus, sufficeret. Noli igitur esse contentus in hoc quod non descendas, aut non diminuaris, aut non retrocedas; sed pone in corde

_______________