Page:FC 1042.djvu/475

From GATE
Revision as of 09:09, 29 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 230r



benignus ac facilis, tanquam conditionis illius amicus, et minimorum ultimorumque consectator. Sic fiet ut omnes ad descensum pertrahas ipse ad nouissimum uirorum descendens, qui fuit Xpus. crucifixus b Haec paragraphus, et quae infra sequentur, scilicet, 416, 417, 418. et 419, in codice Menx. III habentur in medio paragraphi 41 hujus nostrae editionis, post illa verba: peiorari circa obedientiam. Vide ¡>ag. $13.

  • Die 31.

Mbmoriale.—Martio 1545 412. Alia uice, cum uenissem ad palatium, uolens audire praedicationem in capella principis *, factum est ut prohiberer intrare, quippe quod essem ignotus ianitori. Sic permansi aliquan-diu ante fores, ubi memini quod saepe permiserim intrare in animam meam uarias cogitationes malas, et uarios spiritus nequam; Jesum autem et uerba eius, ac Spiritum eius, ante ostium pulsa -re et stare permiserim. Cogitabam etiam qualiter Xpus. tam male receptus sit ubique a mundo. Oraui etiam pro me et pro ia-nitore illo, ut nobis concederetur, ne ante fores paradisi nos diutius purgandos stare exspectareque contingat. Alia quoque multa mihi occurrerunt in eo loco, quibus ualde compunctus sum: unde factum est ut magis amarem ipsum ianitorem, qui

_______________