f. 221r
seminent eisdem spiritualia atque reponant. Frustrarentur etenim qui personis spiritualibus thesaurizant temporalia, si nullum tandem aliquando thesaurum spiritualem per ipsos asseruatum et aggregatum inuenirent. Et idem dixerim de his omnibus qui Xpo. seruiunt in officiis minoribus ac uilioribus, in ordine ad eos qui seruiunt in maioribus atque dignioribus. Sic enim oportet, ut, comparticipes laborum et dolorum, compartici-f)es sint et quietis et consolationis. Ad hoc facit id quod omnibus sanctis dicturus est Christus: «flntra in gaudium Domini tui tu uidelicet, qui intrasti in labores et compassiones eiusdem.
300. In die sanctorum quinque martyrum, uidelicet Be-rardi, Petri, Acurtii, Adiuti et Othonis cum interessem diui-nis officiis in ecclesia Sanctae Crucis conimbricensis, ubi iacent corpora eorumdem, hic, inquam, ego magno sentimento compassionis affectus fui erga eos generaliter, qui sunt
_______________