f. 219v
magnopere concutit corda; et durissima fames quoque, cum grassatur « usque ad alicuius totius unius magni populi desolationem, magnas in animis omnium illorum facit commotiones; sic terrae motus animos in terrorem commonere solent et pestilentiae. Longe autem amplius et fortius concutiunt mortales illa quae sunt magis communia, ut pressura illa gentium, et sonitus fluctuum totaliter confusi maris, et terrores coelestes, si sentirentur; quia igitur haec omnia terribilia sunt illis omnibus, qui corda habent aperta et minime curis uitae huius, aut crapula vel ebrietate, gra-uata, hinc fit ut ualde uigilantes ac sollicitos oporteat esse homines circa ipsum ultimum diem Christi domini nostri, quem tam multae tribulationes praecurrunt, et sunt praeparatoriae ipsius.
387. Hic uenerunt in mentem uerba illa quae sunt apud Lucam, cap. 2r, «Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omniaj quae futura
_______________