Page:FC 1042.djvu/431

From GATE
Revision as of 09:43, 7 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 208r



et proprii spiritus abnegatione procedere ad possessionem Dei. Intrandum est enim per angustam portam; quae porta angusta, si consideretur in unoquoque, ipsa est uia qua itur ad cor; ad quod conuersi intrant in ueritatem et uitam. Cor enim in homine est primum, quod animatur ab anima nostra, et ultimum quod deseritur. Oportet igitur ut paulatim reducamur, secundum totam animam sensitiuam et rationalem, ad cor nostrum, vt tandem illuc collecti et illic uniti, transeamus inde ad uitam in-diuisibilem ac spiritualem, quae abscondita est in Deo cum Christo. 356. In die octauae Visitationis beatae Mariae *, ego iterum recognoui gratiam tali die mihi factam, in hoc quod professus fuerim modum viuendi, qui est secundum institutionem Societatis Jesu Christi; et rogaui ex una cognitione vt mihi detur gratia crescendi in omnibus, iuxta uotahuius instituti; vt |>er castitatis uotum possim tandem inueniri mundus

_______________