f. 200v
Eram igitur interim, dum vestirem me, et dum ab-soluerem illa necessaria, quae praecedunt officium meum, totus collectus ad hoc vnum 126 desiderandum, quod est bene et attente et cum deuotione orare; ita vt in corde senserim ex hoc desiderio intrare quamdam bonam passionem, id est, timorem vt me non possim conseruare * in ea dispositione. Haec bona dispositio durauit usque post missam, cum desiderio vt semper eamdem viam possim tenere.
337. Hic notaui quod bonum esset vt cor nostrum semp>er esset vel in quadam tristitia, propter priuationem diuinae assi-stentiae atque illustrationis specialis quae ex deuotione actuali solet percipi, vel in confortatione ^ ex praesentia eiusdem. In hoc enim videtur quoddam exercitium perpetuum, vt sentiri possit quidnam tandem aliquando priuari diuina visione et fruitione, et eamdem possidere;
_______________