Page:FC 1042.djvu/296

From GATE
Revision as of 10:03, 30 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 140v



ut faceret id quod fecit. Sic ergo illa quae absque ratione, sed ex infusione 6o2 Fabri monuubnta gratiae, in uerbo Adami, acceperat fidem quod, quacumque hora comedisset, esset moritura, in ratiocinationibus et in proprio iudi* cio accepit errorem illum, qui erat ut per esum eiusdem pomi esset assecutura conditiones Deorum immortalium, et scientiam boni et mali. 221. Recognoscenda sunt igitur, cum multis gratiarum actionibus, ea dona quae habemus et accepimus ex Dei gratia absque proprio iudicio, et nobis etiam non petentibus aut intel* figentibus, sicut factum est in baptismo, in fide Ecclesiae et parentum, infundendo nobis semina catholicae et orthodoxae fidei, spei, et charitatis, reliquarumque uirtutum; item in aliis sacra* mentis, in quibus omnibus dantur gratiae non iuxta mensuram captus nostri, neque secundum intellectum et sensum, quem habemus de forma et materia

_______________