f. 134v
qui nolit per sui apertam et explicatam communicationem ® trahere quemquam mortalium ad se amandum, aut de se cogitandum, etc. Sic igitur omnis pulchritudo Mariae ab intus erat et intus Deo abscondebatur.
209. In die octauae sancti Stephani *, ego celebraui missam in capella R.“' domini Moguntini, quae propter me fuit ornata solemniter omnibus reliquiis et thesauris suis *. In die uero sequenti, quae fuit octaua sancti Joannis Euangelistae, ego celebraui in altera capella, quae est in sede eiusdem R.®*, in maiore ecclesia, quae et ipsa fuit solemniter ornata. In his ergo locis et his modis ornatissimis ^ cum accesserim ad altare, ego paruam admodum deuotionem intra meipsum inueni; quin potius totus aridus intraui ad altare, et ibi permansi, et exiui; unde factum est per gratiam Xpi. crucifixi, ut totus hic refriguerim circa omnem appetitum
_______________